Verbum igĭtur Deī, Deus, Fīlius Deī, Quī in prīncipiō erat apud Deum, per Quem facta sunt omnia, et sine Quō factum est nihil, propter līberandum ab aeternā morte homĭnem, factus est homō: ita Sē ad susceptiōnem humilitātis nostrae sine dīminūtiōne Suae maiestātis inclīnāns, ut manēns quod erat, assūmēnsque quod nōn erat, vēram servī fōrmam et fōrmae in quā Deō Patrī est aequālis ūnīret, et tantō foedĕre utramque cōnserĕret, ut nec īnferiōrem cōnsūmĕret glōrificātiō, nec superiōrem minuĕret assumptiō. Salva igĭtur proprietāte utrīusque substantiae, et in ūnam coeunte persōnam, suscipĭtur ā maiestāte humilĭtās, ā virtūte īnfirmĭtās, ab aeternitāte mortālĭtās, et ad dēpendendum nostrae conditiōnis dēbĭtum, nātūra inviolābĭlis nātūrae est ūnīta passibĭlī, Deusque vērus et homō vērus, in ūnitātem Domĭnī temperātur; ut quod nostrīs remediīs congruēbat, ūnus atque idem Deī hominumque mediātor, et morī posset ex ūnō, et resurgĕre posset ex altĕrō. Merĭtō igĭtur virgineae integritātī nihil corruptiōnis intŭlit partus salūtis, quia custōdia fuit pudōris ēditiō vēritātis. Tālis igĭtur, dīlectissĭmī, nātīvĭtās decuit Deī virtūtem et Deī sapientiam, Chrīstum, quā nōbīs et humānitāte congruĕret, et dīvīnitāte praecellĕret. Nisi enim esset Deus vērus, nōn afferret remedium; nisi esset homō vērus, nōn praebēret exemplum. Ab exsultantĭbus ergō angĕlīs, nascente Domĭnō, Glōria in excelsīs Deō canĭtur, et pāx in terrā bonae voluntātis hominĭbus nuntiātur. Vident enim caelestem Ierusălem ex omnĭbus mundī gentĭbus fabricārī, dē quō inēnārrābĭlī dīvīnae pietātis opĕre quantum laetārī dēbet humilĭtās homĭnum, cum tantum gaudēbat sublīmĭtās angelōrum?
Cap. 3.
Agāmus ergō, dīlectissĭmī, grātiās Deō Patrī, per Fīlium Eius, in Spirĭtū Sānctō, Quī propter multam misericordiam Suam, quā dīlēxit nōs, misertus est nostrī; et cum essēmus mortuī peccātīs convīvificāvit nōs in Chrīstō, ut essēmus in Ipsō nova creātūra novumque figmentum. Dēpōnāmus ergō vetĕrem homĭnem cum āctĭbus suīs, et adeptī participātiōnem generātiōnis Chrīstī, carnis renuntiēmus operĭbus. Agnōsce, ō Chrīstiāne, dignitātem tuam, et dīvīnae cōnsors factus nātūrae, nōlī in vetĕrem vīlitātem dēgenĕrī conversātiōne redīre. Mementō, Cuius capĭtis et Cuius corpŏris sīs membrum. Reminīscĕre quia ērŭtus dē potestāte tenebrārum trānslātus es in Deī lūmen et rēgnum. Per baptismătis sacrāmentum Spirĭtūs Sānctī factus es templum; nōlī tantum habitātōrem pravīs dē tē āctĭbus effugāre, et diabŏlī tē itĕrum subiicĕre servitūtī, quia pretium tuum sanguis est Chrīstī, quia in vēritāte tē iūdicābit, Quī in misericordiā tē redēmit, Quī cum Patre et Spirĭtū Sānctō rēgnat in sēcŭla sēculōrum. Amen.
Admonitiō spirituālis
Ab exteriōrĭbus pervenītur ad interiōra, ab īnferiōrĭbus ad superiōra, ā corporālĭbus ad spirituālia. Paulātim prōfĭcit homō et hoc per cottidiāna exercitia. Et licet prīmō multa sint gravia, tamen in cōnsuetūdĭnem ducta, fiunt levia et sapĭda. Tria sunt omnī religiōsō necessāria, sine quibus nōn potest diū stāre in bonā vītā. Haec sunt ōrātiō, lectiō, operātiō. In istīs omnī diē sē exercēre dēbet et semper in alĭquō hōrum occupārī.
Ōrātiō
Ōrātiō illūmĭnat, ōrātiō purgat; ōrātiō cōnsōlātur, ōrātiō laetifĭcat, ōrātiō impĕrat favōrem, ōrātiō allĕvat labōrem, ōrātiō nutrit dēvōtiōnem; ōrātiō praebet fīdūciam, ōrātiō expellit pigritiam; ōrātiō fugat daemŏnem, ōrātiō vincit temptātiōnem. Ōrātiō semper est necessāria sicut et grātia, sine quā vīvĕre spirituālĭter nōn possŭmus. Melius est ōrāre quam legĕre et in tempŏre suō utrumque est agendum.
Lectiō
Lectiō dēbet esse quasi ōrātiō. Lectiō ignōrantiam nostram ērŭdit, dubia solvit, errōrem corrĭgit, bonōs mōrēs īnstruit; facit cognōscĕre vitia, hortātur ad virtūtēs, excĭtat ad fervōrem, incŭtit timōrem, collĭgit mentem, recreat fastidiōsum anĭmum. Et quia nōn potes continuē ōrāre vel legĕre, dēbēs alĭquid ūtĭle exterius operāre. In quā operātiōne ōrātiō sit prior et sit fīnis omnium.
Operātiō
Operārī manĭbus bonum est corpŏrī, dēservit spirituī, aedificātiō est proxĭmī et reparātiō est sēnsūs nostrī. Et sī interdum pigrī sumus, tamen perseverantiā vincĭmus. Ō quam dēvōtī fuērunt sānctī, quī sine intermissiōne ōrant; quam studiōsī, quī numquam sacrā lectiōne satiārī potuērunt; quam ferventēs, quī frangī labōrĭbus nōn potuērunt. Quī propter Deum sibī alĭquam violentiam facit, Deum sibī grātiam dat et cito in virum perfectum mūtātur. Cōnsuetūdō mala per bonam cōnsuetūdĭnem vincĭtur, et bona cōnsuetūdō tandem in nātūram vertĭtur, ut quid prīmō fuit difficĭle, posteā leve ac facĭle sit.
Fragmenta Missae
Domĭnus vōbīscum.
Et cum spirĭtū tuō.
Sursum corda.
Habēmus ad Domĭnum.
Grātiās agāmus Domĭnō Deō nostrō.
Dignum et iustum est.
Vērē dignum est Tibī grātiās agĕre, vērē iūstum est Tē glōrificāre, Pater Sāncte, quia ūnus es Deus vīvus et vērus, Quī es ante saecŭla et permănēs in aeternum, inaccessibĭlem lūcem inhabĭtāns; sed et Quī ūnus bonus atque fōns vītae cūncta fēcistī, ut creātūrās Tuās benedictiōnĭbus adimplērēs multāsque laetificārēs Tuī lūmĭnis clāritāte.
Et ideō cōram Tē innumĕrae astant turbae angelōrum, quī diē ac nocte serviunt Tibī et, vultūs Tuī glōriam contemplantēs, Tē incessanter glōrifĭcant. Cum quibus et nōs et, per nostram vōcem, omnis quae sub caelo est creātūra nōmen Tuum in exsultātiōne cōnfitēmur, canentēs:
Sānctus, sānctus, sānctus Domĭnus Deus Sabaoth. Plēnī sunt caelī et terra glōriā Tuā. Hosanna in excelsīs. Benedictus, Quī venit in nōmĭne Domĭnī. Hosanna in excelsīs.
Confitēmur Tibī, Pater Sāncte, quia magnus es et omnia opĕra Tua in sapientiā et cāritāte fēcistī. Homĭnem ad Tuam imāgĭnem condidistī, eīque commīsistī mundī cūram ūniversī, ut, Tibī sōlī Creātōrī serviēns, creātūrīs omnĭbus imperāret.
Et cum amīcitiam Tuam, nōn oboediēns, amīsisset, nōn eum dērelīquistī in mortis imperiō. Omnĭbus enim misericordĭter subvēnistī, ut Tē quaerentēs invenīrent. Sed et foedĕra plūriēs hominĭbus obtulistī eōsque per prophētās ērudistī in exspectātiōne salūtis. Et sīc, Pater Sāncte, mundum dīlēxistī, ut, complētā plēnitūdĭne tempŏrum, Ūnigenĭtum Tuum nōbīs mittĕrēs Salvātōrem. Quī, incarnātus dē Spirĭtū Sānctō et nātus ex Marīā Virgĭne, in nostrā condiciōnis fōrmā est conversātus per omnia absque peccātō; salūtem evangelizāvit pauperĭbus, redemptiōnem captīvīs, maestīs corde laetitiam.
Ut Tuam vērō dispēnsātiōnem implēret, in mortem trādĭdit Sēmet Ipsum ac, resurgēns ā mortuīs, mortem dēstrūxit vītamque renovāvit.
Et, ut nōn amplius nōbīsmet ipsīs vīverēmus, sed Sibī Quī prō nōbīs mortuus est atque surrēxit, ā Tē, Pater, mīsit Spirĭtum Sānctum prīmitiās crēdentĭbus, Quī, opus Suum in mundō perficiēns, omnem sānctificātiōnem complēret.
Stābat Māter
Stābat Māter dolōrōsa
iuxtā crucem lacrimōsa,
dum pendēbat Fīlius.