Septiēs enim cadit iūstus et resurgit.
Et convocāvit duodĕcim et mīsit eōs binōs.
Sī tacuissēs, philosŏphus mānsissēs.
Sī venīret nunc Chrīstus, multīs nostrum dīcĕret: «Nesciō vōs».
Ambōbus mihī carior est ocŭlīs.
Sī grammatĭca elementa fastīdiēs, numquam accūrātam linguae Latīnae cognitiōnem tibi comparābis.
Sī tacuissēs, philosŏphus mānsissēs.
Nisi enim esset Deus vērus, nōn afferret remedium; nisi esset homō vērus, nōn praebēret exemplum (St Leō).
Haec quidem ego nōn ferrem, nisi mē philosophiae portum contulissem.
Bis ōrat, quī bene cantat.
II
Aenigma
Quod anĭmal mane quattuor pedĭbus ambŭlat, meridiē duōbus, vespĕre tribus? Homō est: īnfāns enim et pedĭbus et manĭbus rēpit, vir duōbus pedĭbus incēdit, senex cum bacŭlō ambŭlat.
Varia
Nisi Athēniēnsēs Solōnis disciplīnam tenuissent, rēspublĭca eōrum nōn tam diū flōruisset.
Alexandrō Magnō Dariī condiciōnēs repudiante, Parmeniō dīxit eī: «Ego, sī Alexander essem, pācis condiciōnēs accipĕrem». Ille autem respondit: «Ego quōque accipĕrem, sī Parmeniō essem».
Diēs mē dēficiat, sī rēgēs imperātōrēsque, temĕre in hostium terrās trānsgressōs, cum maxĭmīs clādĭbus ēnumerāre velim (T. Livius).
Ex Novō Testāmentō
Sī saecŭlum vōs ōdit, mementōte quoniam Mē prīmē ōdiit; sī dē saecŭlō essētis, saecŭlum quod suum esset amāret: sed quia dē saecŭlō nōn estis et ēgo ēlēgī vōs dē saecŭlō, proptereā ōdit vōs saecŭlum.
Surgent enim pseudochrīstī et pseudoprophētae et dabunt signa magna et prodigia ita, ut in errōrem inducantur, sī fĭĕrī potest, etiam ēlectī.
Sī hominĭbus placērem, Chrīstī servus nōn essem.
Словарь
accipi ō, c ē p ī, ceptum 3 принимать
faci ō, f ē c ī, factum 3 делать, совершать
post ŭ l ō 1 требовать
acc ū r ā tus , a , um тщательный
fast ī di ō 4 презирать
potenti ā lis , e возможный
* adm ī ror 1 + acc . удивляться
f ē l ī x , ī cis счастливый