Prōhibenda maxĭmē est īra in puniendō.
Nūlla aetās ad discendum sera est.
Adulescentia tempus discendī est, multa enim adulescentĭbis discenda sunt, quae virīs prodĕrunt.
Domĭne Deus, mittĕre dignēris sānctum angĕlum Tuum dē caelīs, quī custōdiat, foveat, prōtĕgat, vīsĭtet atque dēfendat omnēs habitantēs in hōc habitācŭlō.
II
M о rs Archimēdis
Marcellus, cōnsul Romānus, ad Syracūsās oppugnandās missus est. Diūturna fuit obsidiō, nec urbem nisi post trēs annōs cēpit Marcellus. Archimēdēs, quī eō tempŏre Syracūsīs fuit, admirābĭlī ingeniō suō multās machĭnās invēnit dēfendendae urbis causā et opĕra Rōmānōrum disturbābat. Archimēdēs nōn sēnsĕrat patriam suam captam esse, dum in pulvĕre quāsdam fōrmās dēscrībēbat attentius. Captīs Syracūsīs Marcellus eximiā homĭnis prūdentiā delectātus caput illīus parcī iussit. Mīlēs quīdam autem praedandī in domum Archimēdis irrūpit et strictō gladiō magnā vōce interrogāvit: «Quis es?» Sed philosŏphus ille propter nimiam cupiditātem illud investigandī, quod requīrēbat, respondit sōlum hoc: «Nōlī turbāre circŭlōs meōs». Ităque ā mīlĭte obtruncātum esse trādĭtur.
Ex Novō Testāmentō
Et ēgressus Iesus dē templō ibat, et accessērunt discipŭlī Eius, ut ostendĕrent Eī aedificātiōnēs templī. Ipse autem respondēns dīxit eīs: “Vidētis haec omnia, amen dīcō vōbīs: nōn relinquētur hīc lapis super lapĭdem, quī nōn dēstruātur”.
Et dēscendentĭbus illīs dē monte, praecēpit illīs, nē cuī, quae vīdissent, narrārent, nisi cum Fīlius homĭnis ā mortuīs resurrēxĕrit. Et verbum continuērunt apud sē conquīrentēs, quid esset, cum ā mortuīs resurrēxĕrit.
Súnt quīdám, quī mé dīcánt nōn ésse poétam:
Séd quī mé vendít býbliopóla putát. (Martialis)
Словарь
ā от, из
f ī lius , i ī m сын
* parsim ō nia , ae f бережливость
acc ē d ō, cess ī, cessum 3 подходить
fluvius , i ī m река, поток
*pater, patris m отец
ad к
f ō rma , ae f форма, изображение
patria , ae f отечество
adhibe ō, bu ī, b ĭ tum 2 применять
* fove ō, f ō v ī, f ō tum 2 благоволить, поощрять, питать
pecc ō 1 грешить
* admir ā b ĭ lis , e удивительный
fructus, ūs m плод
Plūs больше
adulescentia, ae f юность
gladius, iī m меч