2
—
aiebātis
—
—
3
aiunt
aiēbant
—
aiant
Текст
I
Maiōrēs nostrī, cum in hīs locīs nihil praeter silvās palūdēsque essent, novam urbem condidērunt.
Platō[257] trādĭdit sermōnes Sōcrătis[258], cum ipse Sōcrătēs nullās littĕrās relīquisset.
Cupiō omnia, quae vīs.
Memĭnī, etiam quae nōlō, oblīvīscī nōn possum, quae volō.
Tū nostrī mementō, nōs nunquam oblīvīscēmur tuī.
Iubēs mē eōdem tempŏre et amāre et ōdisse.
Aut amat, aut ōdit mulier; nīl est tertium.
Aiunt, homĭnēs plūs in aliēnō negōtiō vidēre, quam in suō.
Egō sānē nōllem uxōrem doctam.
Mundus vult dēcĭpī.
Optĭmus quisque facĕre, quam dīcĕre, mālēbat.
Sī nōlŭmus dēcĭpī, vigilandum est; sī volŭmus superāre, pugnandum est (St. Leō).
II
Solō[259] et Croesus[260]
Solō, cum Sardēs[261] ad Croesum, opulentissĭmum illum Lydiae rēgem, vēnisset, hospitiō ab illō exceptus est. Tertiō diē post adventum Solōnis, Croesus hospĭtem, ā ministrīs circumdūcī eīque omnēs opēs rēgis ostendī iussit. Quās cum spectāvisset et magnopĕre admīrātus esset, rūrsus ad rēgem revertĭtur. Tum rēx Croesus interrogāvit Solōnem: “Quem omnium homĭnum fēlīcissĭmum esse exīstĭmās?” Croesus enim opīnābātur sē omnium mortālium fēlīcissĭmum esse. At Solō: «Fēlīcissĭmum», inquit, «vīdī Tellum Athēniēnsem». Mīrātus Croesus hoc respōnsum rūrsus interrŏgat: “Cūr Tellum fēlīcissĭmum esse putās?” «Tellus», inquit Solō, «erat opulentissĭmus et habēbat bonōs fīliōs et nepōtēs. Is autem mortuus est, cum pugnāns prō patriā fortĭter hostēs fūgāvisset. Nēmĭnem ante mortem fēlīcem putārī dīcō».
Firma amīcitia
Cum Dionysius[262], tyrannus Syracusārum, in cīvēs crūdēlissĭmē saevīret, Dāmōn[263] eum necāre statuit, ut patria ā tyrannō līberārētur. Sed comprehendĭtur et tyrannō trādĭtur. Is impĕrat, ut ille in cruce fīgerētur. Dāmōn autem ā tyrannō spatium triduī petit, ut sorōrem spōnsō in mātrimonium daret. «Obsĭdem redĭtūs meī», inquit, «Phintiam[264] amīcum tibī dabō». Facĭle id ā tyrannō impĕtrat.
Cum Dāmōn redĭtū prōhibērētur, dēsperābat iam dē salūte amīcī. Horā statūtā etiam aderat. Dāmōn nōn appārēbat et tyrannus imperium iam dabat, ut Phintiās ad supplicium ducerētur. Eōdemque tempŏre Dāmōn advŏlat, ut amīcum servāret. Dionysius autem mīrā illā amīcitiā erat mōtus et nōn castĭgat Dāmōnem: «Utĭnam ego, inquit, tertius vōbīs amīcus adscrībĕrem!»