1. Придаточные предложения со сказуемым в конъюнктиве, вводимые союзом cum (quum), в зависимости от контекста могут иметь уступительный смысл и рассматриваться как уступительные предложения. Союз cum в этом случае переводится хотя, несмотря на и называется cum concessīvum.
Времена конъюнктива в придаточных предложениях с союзом cum concessīvum ставятся по тому же правилу, что и в предложениях с союзом cum causāle:
In urbem, cum posset, (tamen) nōn vēnit.
Он не приехал в город, хотя и мог.
2. В придаточных уступительных предложениях, вводимых союзом quamquam, сказуемое ставится в индикативе, союзом quamvīs — в конъюнктиве, союзами etsī, tametsī — в индикативе и конъюнктиве.
Текст
I
Nēmĭnem rīsĕris.
Nihil lacrĭmā citius arēscit.
Quī nōn vetat peccāre, сum possit, iubet.
Hiĕme mare calidius, autumnāle salsius.
Domĭne et Deus vītae meae, nē relinquās mē.
Ante mortem nē laudēs homĭnem quemquam, quōniam in fīliīs suīs agnōscĭtur vir.
Exaudī, Deus, ōrātiōnem meam et nē dēspēxĕris dēprecātiōnem meam.
Nē delectēris aliēnīs malīs.
Littĕrae, сum sint paucae, variē tamen collocātae, innumerābilia verba efficiunt.
Glōriae tē esse avidissĭmum, cum sīs sapiēns, nōn negābis.
Quídquid agís, prūdénter agás et réspĭce fínem.
Ipse Cicĕrō, сum tenuissĭmā valetūdĭne esset, nē nocturnum quidem sibī tempus ad quiētem relinquēbat.
Nē dedĕris somnum ocŭlīs tuīs nec dormītent palpĕbrae tuae.
Quō plūra habēs, ācrius, quae nōn habēs, cupis.
Ūnum habēmus ōs et duās aurēs, ut plūs audiāmus et minus dīcāmus.
Respondērunt Eī Iūdaeī: “Dē bonō opĕre nōn lapidāmus tē, sed dē blasphemiā et quia tū, homō cum sīs, facis tē ipsum Deum”.
Fécī, quod potuí, faciánt melióra poténtēs.
II
Rānae rēgem petunt
Rānīs aliquandō nimia libertās displicēbat. Ităque ūna ex iīs: «Iōvem rogēmus, inquit, ut rēgem nōbīs mittat, nē diutius ducem desiderēmus!» Omnēs pārent. Iuppĭter autem truncum in aquam dēmittit. Rānae timĭdae palūde sē occultant. Tum timidissīma dīcit: «Utĭnam nē ā rēge tam terribĭlī rēgar, sed hōc terrōre tandem lībĕrer!» Alia autem audacter adhortātur amīcās suās: «Nē terreāmur, amīcae! Rēgem novum cognōscāmus!» Statim truncō appropinquat: «Suadeō vōbīs, inquit, nē terreāmĭnī. Nōn est perīcŭlum».
Brevī cūnctae in lignō sedent et ab Iōve petunt, nē ā rēge tam inūtĭlī gubernentur. Deinde Iuppĭter, ut rānās puniat, hydram mittit, quae statim incĭpit dēvorāre ūnam post ūnam. Tum relĭquae rānae Iōvem obsĕcrant, ut misĕrīs rānīs auxiliō veniat. Sed Iuppĭter precēs eārum nōn audit.
EXCERPTA
Germĭnet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomifĕrum faciēns fructum iuxtā genus suum, cuius semen in sēmet ipsō sit super terram.