Nēmō homĭnum tam bonus fuit, ut nunquam peccāvĕrit.
Quidquid est nātum, morĭtur, quidquid morĭtur, nātum erat.
Reluctante nātūrā irrītus labor est.
Tunc oblātus est Eī [Chrīstō] daemonium habēns caecus et mūtus, et cūrāvit eum ita, ut loquerētur et vidēret.
Nōn Hectŏrem trāxistī, Achillēs, sed corpus, quod fuĕrat Hectŏris.
Hōrae fugiunt nōbīs nōn sentientĭbus.
Sī domus fundāta erat suprā petram, inundātiōne factā illīsum est flūmen domuī illī et nōn potest eam movēre.
Fāma est philosŏphum Pỹthagŏram Tarquiniō Superbō rēgnante in Italiam vēnisse.
Nōtum est Spirĭtum prōmptum esse, carnem autem īnfirmam.
Pater, in manūs Tuās commendō spirĭtum meum.
Mōtus terrae est ab occāsū ad ortum.
Quod nōn perdidistī, habēs; cornua autem nōn perdidistī, habēs igĭtur cornua (syllogismus).
II
Alexander Magnus
Philippō, rēge Macedŏnum, occīsō Alexander, fīlius eius, rēgnum occupāvit. Is, cum gentēs fīnītĭmōs domuĕrat, exercĭtum adversus Persās parāvit. Alexandrō bellum gerente Graecī bellum mōvērunt. Postquam Graecōs superāvĕrat et Hellēspontum[224] trāiēcĕrat, Persās ad Grānīcum[225] flūmen ille Alexander vīcit. Permulta oppĭda maritĭma portās Alexandrō aperuērunt. Rēx, postquam urbēs maritĭmae captae erant, magnam partem Asiae occupāvit.
Theologĭca
Glōria Patrī, et Fīliō, et Spirituī Sānctō.
Recēde, immunde spirĭtus, et dā locum Spirituī Sānctō.
Spirĭtūs Sānctī grātia illūmĭnat sēnsūs et corda nostra.
Venī, Sāncte Spirĭtus, replē tuōrum corda fidēlium.
Ex Novō Testamentō
Et convocātīs duodĕcim discipŭlīs Suīs, dedit illīs potestātem spirituum immundōrum, ut ēicĕrent eōs et cūrārent omnem languōrem et omnem īnfirmitātem.
Et mandūcantĭbus illīs accēpit Iesus pānem et benedīcēns frēgit et dedit eīs et ait: «Sūmĭte, hoc est Corpus Meum». Et acceptō calĭce grātiās agēns dedit eīs et bibērunt ex illō omnēs.
Chrīstus, postquam resurrēxĕrat, omnĭbus discipŭlīs Suīs manifēstus apparuit et ipsīs cernentĭbus est ēlevātus in caelum. Gavīsī sunt discipŭlī vīsō Domĭnō.
Saturātiō mīraculōsa
Et accessērunt ad Eum turbae multae habentes sēcum mūtōs, clōdōs, caecōs, dēbĭlēs et aliōs multōs, et prōiēcērunt eōs ad pedēs Eius, et cūrāvit eōs ita, ut turbae mīrārentur videntēs mūtōs loquentēs, clōdōs ambulantēs, caecōs videntēs et magnificābant Deum Isrāhel.
Iesus autem, convocātīs discipŭlīs Suīs, dīxit: “Misereor turbae, quia triduō iam persevĕrant Mēcum et nōn habent cibum et dīmittĕre eōs ieiūnōs nōn cupiō, nē dēficiant in viā”. Et dīcunt Eī discipŭlī: “Unde ergō nōbīs in dēsertō pānēs tantōs, ut saturēmus turbam tantam?” Et ait illīs Iesus: “Quot pānēs habētis?” At illī dīxērunt: “Septem et paucōs piscicŭlōs”. Et praecēpit turbae, ut discumbĕret super terram, et accipiēns septem pānēs et piscēs et grātiās agēns frēgit et dedit discipŭlīs Suīs, et discipŭlī dedērunt popŭlō. Et comēdērunt omnēs et saturātī sunt et, quod superfuit dē fragmentīs, tulērunt septem sportās plēnās. Erant autem, quī mandūcāvĕrant, quattuor mīlia homĭnum extrā parvŭlōs et muliĕrēs. Et dīmissā turbā, ascendit in navicŭlam et vēnit in fīnēs Magĕdan[226].
Словаpь
accēdō, cessī, cessum 3 подходить
gēns, gentis f род , племя