Gavīsī sunt ergō discipŭlī vīsō Domĭnō.
Vincis — gaudēs, perdis — plōrās.
Ubī libertās cecĭdit, nēmō sine perīcŭlō audet loquī.
Nōs scīmus quia Mosī locūtus est Deus.
Hīc quiēscit, quī numquam quēvit.
Quod scrīpsī, scrīpsī.
Vēnī, vīdī, vīcī.
Multōs perdĭdit lingua.
Multōs perdĭdit aurum atque argentum.
Et Darius Medus successit in rēgnum annōs nātus sexaginta duo.
Et dīcam anĭmae meae: "Anĭma, habēs multa bona posĭta in annōs plūrĭmōs, requiēsce, comĕde, bibe, epulāre[156].
II
Sāmson
Quandō Hebraeī, prō lībertāte dīmicātūrī[157] et inimīcās victūrī, multōs annōs sub potestāte Philistīnōrum erant, quaedam[158] mulier Hebraea pepĕrit fīlium et vocāvit nōmen eius Sāmson, crēvitque puer et benedīxit[159] eī Domĭnus. Sāmson, vindicātūrus magnās calamitātēs suī popŭlī, virtūtēs ostendit: dēlēvit terram Philistīnōrum et occīdit multōs adversāriōs. Illī[160] erat uxor nōmĭne[161] Dalila, ē popŭlō Philistīnōrum.
Aliquandō Sāmson in oppĭdum Philistīnōrum intrāvit. Philistīnī oppĭdī portās observāre imperāvērunt. Sed Sāmson mediā nocte[162] ad portās oppĭdī clausās[163] vēnit. Ille[164] clārus vir virtūtem permagnam[165] habēbat et portās cum cardinĭbus in vertĭcem montānum portāvit.
Philistīnī timēbant vigōrem Sāmsōnis et ad eius uxōrem loquēbantur: "Dēcĭpe eum et disce ab illō, in quō[166] tantam habet fortitūdĭnem". Dalĭla nesciēbat causam tantī vigōris suī virī. Tamen blandīta est marītō ac cognōvit virtūtem eius in capillīs sitam esse. Igĭtur totondit caput virī suī, quī dormīvit. Hōc invalĭdō Philistīnī celerĭter potītī sunt. Inimīcī eī ocŭlōs effōdiērunt et eum in carcĕrem coniciērunt. Brevĭter capillī virō ortī sunt et simul cum capillīs virtūs eius reversa est.
Domicilium quiddam habēbat duās[167] magnās columnās. Philistīnī ibī convivium celebrāvērunt, inter columnās Samsōnem in catēnīs posuērunt et obligāvērunt eum lūdĕre ante eōs. Erat ibī plēnus numĕrus ducum Philistīnōrum ac dē tēctō et sōlāriō multitūdō magna homĭnum Samsōnem spectābant. At ille Domĭnum in corde suō invocāvit et: "Domĭne Deus, mementō[168], inquit[169], meī[170] et redde nunc mihī prīstĭnam fortitūdĭnem, Deus meus. Ulcīscar inimīcōs meōs et prō amissiōne duōrum lūmĭnum ūnam ultiōnem recipiam". Posteā Sāmson lacūnāre nīsus est atque dīrās columnās concussit. In dīrŭtō aedificiō cunctōs Philistīnōs interfēcit. Ipse Sāmson vinctus vīcit et in eādem[171] ruīnā vītam cōnfēcit.
Словарь
advers ā rius , i ī m противник
Hebraeus, a, um еврейский
popŭlus, ī m народ
aedificium, iī n здание
Hebraeus, ī m еврей
porta, ae f ворота
aliquand ō однажды, когда-то
* hom ō, hom ĭ nis m человек
port ō 1 нести
amissi ō, amissi ō nis f потеря, утрата
ib ī там
poste ā затем